Praesentatio

“In theatro “quartus murus” scenam a auditorium separat, quam celerrime confringo, quia spectatores aerem  peto.” Massimo Rocchi

Continuatio atque innovatio aequilibres.

Curiose scrutatur Maximus noster orbem atque peragrat. Libet ei speculari atque adspicere invicem se salutantes, in copuncula cafeam comparantes, plateas civitatis perambulantes, spectacula theatri frequentantes, litora Arimini adeuntes, portu aereo ostiatim decurrentes.

Stipulatur Maximus Rocchi, pollicetur et manipulus eius spectatorum animos tam inspirare quam movere.

Neque generationem aliquam Maximus repraesentat neque nationem, sed quos emovet affectus hominum fines terrarum transgrediuntur.

Arti scenicae Bononiae studuit, disciplinam histrioniam necnon pantomimicam Parisiis apud egregios in orbe magistros Etienne Decroux et Marcel Marceau edidicit.

Sed ad proventum haud scholae sufficiunt neque ingenium satis! Opus est humanitatis, opus etiam curae spectantium. Solo pedes figere oportet!

Maximus noster histrio, mimus, comoedus, auctor quoque et scenae pariter magister necnon choragus. Mundus ei in similitudinem theatri, theatrum ei in similitudinem civitatis magnae in qua tot insulae, tot domus, tot plateae foraque.

Scenis corpore pantomimus, acrobates lingua – tam Germanica quam Alamannica, tam Francogallica quam Itala – vitae et divorum sensus abstrusos simulque vecordias ceteras humanaeque conditionis absurditates effingit. «Es isch eso u fertig!» – Est sicut est et non aliter … de quo satis!

Summus apex nobis spectatorum delectatio. Maximus Rocchi agmine nostro adiutus aequitate, ingeniositate, comitate, humanitate, veracitate, urbanitate excellit.

Doctrina nobis communis, communis atque ratio, communes demum et fines. Norma nobis libere et laxe agere, votum nobis spectantium corda et animos movere.

Vanessa pro Massimo Rocchi suisque – gratias agere debemus translatione David Mache et graduati Dr. Philipp Roelli